Te Deum Laudamus
Te deum laudamus, te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli,tibi Caeli, et universae
Potestates:
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus Apostolorum chorus,
Te Prophetarum laudabilis numerus,
Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae majestatis;
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna caelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum Sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies benedicimus te;
Et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem.
Labels
Africa
America
Asia
bellum
Biblia
Buddha
Christianismus
climate
Deutsche
Deutschland
ecclesia
Édith Piaf
England
english
España
español
esperanto
Europa
français
France
historia
immisceretur
imperialism
India
Internet
IPA
Islam
Italia
Iudaismum
latin
lingua
litteris
mexica
México
musica
náhuatl
pacem
philosophiam
populus
propaganda
religionis
resistentia
Roma
scriptum
servitus
United Nations
United States
vim
Voltaire
wikipedia
Windows
ελληνική
Μεσοποταμία
Μυθολογία
Россия
русский
ישראל
संस्कृतम्
ประเทศไทย
대한민국
한국어
中国
日本
日本語
普通话
No comments:
Post a Comment