D. Alberti Magni
translated by John Richards
Latin and English Edition
Prepared for Saints' Books
De ultima et summa perfectione hominis, quantum in hac vita possibile est.
Cogitavi mihi aliquid ultimate (in quantum possibile est in hujus exsilii et peregrinationis immoratione) depingere, scriptando de et super ab omnibus plena et possibili abstractione, et cum solo Domino Deo expedita, secura, et nuda firmaque adhaesione: praesertim cum ipsius Christianae perfectionis finis sit charitas, qua Domino Deo adhaeretur. Ad quam quidem adhaesionem charitativam omnis homo de necessitate salutis tenetur, quod fit praeceptorum observantia, et divinae voluntatis conformitate: quorum observantia excludit omne quod repugnat charitatis essentiae et habitui, cujusmodi sunt peccata mortalia. Religiosi vero adstrinxerunt se etiam ad Evangelicam perfectionem, atque ad ea quae supererogationis et consilii sunt, per quae expeditius ad ultimum finem, qui Deus est, pervenitur: per quorum observantiam excluduntur ea etiam quae impediunt actum seu fervorem charitatis, quo minus possit quis in Dominum Deum ferri, cujusmodi sunt abrenumtiatio omnium rerum, corporis insuper et animae, professionis dumtaxat voto excepto. Quoniam quidem Spiritus cum sit Dominus Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare, id est, cognitione et amore, intellectu et affectu, aab omnibus phantasmatibus nudis. Hinc est et illud Matthaei, vi. 6: Cum oraveris, intra in cubiculum tuum, id est, cordis tui intima: et clauso ostio, scilicet sensuum tuorum, et inibi corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta, ora Patrem tuum, in spiritu et veritate, in abscondito. Quos tunc congrue fit, cum homo ab omnibus aliis fuerit exoccupatus et exutus, et totus intra se receptus: ubi universis et singulis exclusis et oblitis, coram Jesu Christo, tacito ore, sola mens desideria sua secure Domino Deo suo fiducialiter pandit, ac per hoc toto cordis et amoris affectu se in eum intimissimis medullis omnium virium suarum sincerissime ac plenissime diffundit, et immergit, dilatat et inflammat, et resolvit in se.
Qualiter quis, omnibus aliis spretis, soli Christo inhaereat et intendat?
Verumtamen quicumque talem statum aggredi et ingredi desiderat et satagit, opus est omnino, ut velut clausis oculis et sensibus, de nulla re se penitus implicet aut perturbet, sollicitus sit aut curet: sed cuncta tamquam impertinentia et noxia ac perniciosa funditus excutiat: deinde se totum intra se recipiat, nec aliud umquam objectum inibi mente attendat, quam solum Jesum Christum vulneratum: sicque per eum in eum, id est, per hominem in Deum, per vulnera humanitatis ad intima divinitatis suae, sedulo et obnixe intendat: ibique se suaque singula ac cuncta, indiscusse, suae infatigabili providentiae committat expedite et secure, juxta illud Petri: Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, qui potest omnia. Et iterum: Nihil solliciti sitis. Et rursus: Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Et iterum: Mihi adhaerere Deo bonum est. Et: Providebam Dominum in conspectu meo semper. Et sponsa in Canticis: Inveni quem diligit anima mea: quippe venerunt mihi omnia bona pariter cum illa. Nempe hic est thesaurus ille coelestis absconditus, nec non margarita pretiosa, quae prae omnibus comparata fiducia humili, conatu instantissimo, taciturnitate tranquilla, etiam usque ad corporalis commodi, laudis vel honoris jacturam, in fortitudine spiritus quaeritur. Alioquin quid proficit religiosus, si totum mundum lucretur, et animae suae detrimentum patiatur? Aut quid relevat status, professionis sanctitas, perfectionis habitus, tonsura, et exterioris dispositio conversationis, sine vita in spiritu humilitatis et veritatis, ubi Christus habitat per fidem charitate formatam? Hinc est illud Lucae xvii.21: Regnum Dei intra vos est, quod est Christus Jesus.
Quae sit conformitas perfectionis hominis in hac vita?
Porro quanto plus mens sollicita est ad ista inferiora et humana cogitanda et tractanda, tanto plus a superioribus et coelestibus per devotionis intima elongatur: et quanto ferventius ab inferiorum memoria, affectu et intellectu ad superiora sensus colligitur, tanto perfectior erit oratio, et purior contemplatio: quia simul perfecte non potest esse utrisque intenta, quae sicut lux et tenebrae sunt divisa. Quippe qui Deo adhaeret, versatur in lumine: qui vero mundo adhaeret, in tenebris est. Qua ex re, est hominis in hac vita sublimior perfectio, ita Deo uniri ut tota anima cum omnibus potentiis suis et viribus in Dominum Deum suum sit collecta, ut unus fiat spiritus cum eo, et nihil meminerit nisi Deum, nihil sentiat vel intelligat nisi Deum, et omnes affectiones in amoris gaudio unitae, in sola Conditoris fruitione suaviter quiescant.
Imago enim Dei in his tribus potentiis in anima expressa consistit, videlicet, ratione, memoria, et voluntate. Et quamdiu illae ex toto, Deo impressae non sunt, non est anima deiformis juxta primariam animae creationem. Forma nempe animae Deus est, cui debet imprimi, sicut cera sigillo, et signatum signo signatur. Hoc autem numquam plene fit, nisi cum ratio perfecte juxta capacitatem suam illuminatur ad cognitionem Dei, qui est summa veritas, et voluntas perfecte afficitur ad amandam summam bonitatem, et memoria plene absorbetur ad intuendum et fruendum aeterna felicitate, et ad suaviter et delectabiliter in ea quiescendum. Et quia in horum consummata adeptione consistit gloria beatudinis, quae perficietur in patria, liquet quod istorum perfecta inchoatio est perfectio in hac vita.
Qualiter operatio humana debeat esse in solo intellectu, et non in sensibus?
For this is the end of all spiritual exercises - to turn the mind to the Lord God and rest in him with a completely pure understanding and a completely devoted will, without the entanglements and fantasies of the imagination. This sort of exercise is not practised by fleshly organs nor by the exterior senses, but by that by which one is indeed a man. For a man is precisely understanding and will. For that reason, in so far as a man is still playing with the products of the imagination and the senses, and holds to them, it is obvious that he has not yet emerged from the motivation and limitations of his animal nature, that is of that which he shares in common with the animals. For these know and feel objects by means of recognised shapes and sense impressions and no more, since they do not possess the higher powers of the soul. But it is different with man, who is created in the image and likeness of God with understanding, will, and free choice, through which he should be directly, purely and nakedly impressed and united with God, and firmly adhere to him.
Felix ergo qui per abstersionem continuam phantasmatum et imaginum, ac per introversionem et inibi per sursum ductionem mentis in Deum, tandem aliquando obliviscitur phantasmatum quodammodo, ac per hoc consequentes operatur interius nudo ac simplici ac puro intellectu et affectu circa objectum simplicissimum Deum. Omnia igitur phantasmata, species, imagines, ac formas rerum omnium citra Deum a mente rejicias, ut in solo nudo intellectu et affectu ac voluntate tuum pendeat exercitium circa Deum intra te.
Nempe finis omnium exercitiorum hic est, scilicet intendere et quiescere in Domino Deo intra te per purissimum intellectum, et devotissimum affectum sine phantasmatibus et implicationibus. Hujusmodi autem exercitium non fit in organis carneis, et sensibus exterioribus, sed per quod quis homo est: homo vero quis est intellectu et affectu. Et idcirco quamdiu homo cum phantasmatibus et sensibus ludit, et eis insistit, videtur nondum exisse motus et limites bestialitatis suae, hoc est, illius quod cum bestiis habet commune. Quia illae per phantasmata et per tales sensitivas seu sensibiles species cognoscunt et afficiuntur, et non aliter, eo quod altiorem vim animae non habeant. Secus est de homine, secundum intellectum et affectum et liberum arbitrium, ad Dei imaginem et similitudinem creato, quibus debet Deo immediate, pure et nude imprimi, et uniri, firmiterque inhaerere.
Quamobrem diabolus diligentissime et maxime conatur impedire illud exercitium, quantum potest, ex quo est quodammodo praeambulum et initium vitae aeternae, invidens super hoc homini. Idcirco nititur semper mentem hominis alienare a Domino Deo, nunc per istas, nunc per illas tentationes seu passiones, nunc sollicitudine superflua et cura indiscreta, nunc turbatione, et conversatione dissoluta, curiositateque irrationabili: nunc per studia librorum subtilium, colloquia aliena, rumores et novitatem: nunc per aspera, nunc per contraria, etc. Quae tamen etsi nonnumquam levia et tamquam nulla videantur peccata, tamen magna sunt impedimenta hujus sancti exercitii et operis. Et ideo, etiamsi utilia et necessaria visa fuerint, sive magna sive parva, ut noxia et perniciosa illico sunt rejicienda penitus, et a sensibus propellenda.
Summopere igitur necessarium est, ut audita, visa, facta, et dicta, et caetera similia sine phantasmatibus, imaginibus et occupationibus recipiantur, nec etiam ex consequenti vel antea vel tunc super hoc phantasmata et implicationes formentur et nutriantur. Et ita quando phantasmata non venit ad memoriam et mentem, tunc non impedit hominem, sive in oratione, meditatione, et psalmodia, sive in alia quacumque operatione et exercitatione spirituali, nec rursum iterato occurret ei.
Et sic expedite secureque te totum, etiam plene omnia et singula committe infallibili et certissimae divinae providentiae cum silentio et quiete, et ipse pugnabit pro te: et melius, honestius ac dulcius liberabit te et consolabitur, quam si tu semper die noctuque de hoc continue phantasiareris, et vana vagaque ac captiva mente fatue sic et sic, hinc et inde discurreres errabundus, necnon mente et corpore deficiens tempus perderes, et vires stulte ac irrationabiliter consumeres.
Cuncta ergo et singula, undecumque et qualitercumque occurrentia ortum habeant, sic accipe cum taciturnitate et tranquillitate aequanimiter, quemadmodum de manu paternae divinaeque providentiae tibi venirent. Nuda igitur te a phantasmatibus omnibus rerum corporearum, juxta tui status et professionis exigentiam, ut nuda mente et sincere inhaereas ei cui te multipliciter et totaliter devovisti, ut nihil quodammodo possibile sit medii inter animam tuam et ipsum, ut pure fixeque fluere possis a vulneribus humanitatis in lumen suae divinitatis.
De corde puritate, quae est prae omnibus sectanta.
Si igitur recto et securo tramite ac breviter ad finem beatitudinis viae et patriae, gratiae et gloriae, pervenire desideras et satagis, tunc intenta mente sedulo adspira ad perpetuam cordis munditiam, et puritatem mentis, ac sensuum tranquillitatem: atque cordis affectum recollige, et jugiter defige sursum in Dominum Deum, et inter haec abstrahe te a familiaribus tuis, et ab omnibus hominibus, in quantum in te est, et negotiis hujusmodi propositum tuum impedientibus, semper captans opportunitatem, ubi et quando possis locum, tempus, et modum reperire quietis ac contemplationis, carpens silentii secreta, praesentisque saeculi vitare naufragia, necnon perstrepentis mundi fugere perturbationes.
Qua de re omni tempore puritati, munditiae, ac quieti cordis principaliter stude: ut videlicet continue, velut clausis carnalibus sensibus, in temetipsum convertaris, et cordis ostia a formis et phantasmatibus sensibilium, et imaginationibus terrenorum, quantum possibile est, habeas diligenter serata.
Nempe cordis puritas, inter omnia exercitia spiritualia quodammodo (tamquam finalis intentio, ac laborum omnium retributio, quam in hac vita spiritualis quisque et vere religiosus recipere consuevit) sibi vindicat principatum.
Idcirco cor tuum, sensus, et affectum, cum omni diligentia, solertia et conatu, absolvas ab his omnibus quae libertatem ipsius possent impedire, insuper ab omni re mundi possibilitatem habente alligandi et vincendi te. Sicque cunctas dispersiones cordis, et affectiones mentis, in unum verum, simplex, et principalissimum bonum recolligere, et intra te tamquam in uno loco recollectas habere agoniza, ac per hoc rebus divinis Deoque mente semper inhaerere, atque derelicta fragilitate terrena, cor ad superna in intimis tuis in Jesu Christo jugiter transformare conare.
Quapropter si incipis te nudare et purificare a phantasmatibus et imaginibus, et simplificare et tranquillare fiducialiter in Domino Deo cor tuum et mentem tuam, ut haurias et sentias fontem divini beneplaciti in omnibus interioribus tuis, et per bonam voluntatem sis Deo unitus in intellectu, sufficit tibi hoc pro omni studio et lectione sacrae Scripturae, et ad dilectionem Dei et proximi, ut unctio docet.
Omni igitur studio, conatu, et labore simplifica cor tuum, ut a phantasmatibus immobilis et tranquillus convertaris, et stes in Domino semper intra te, tamquam si anima tua sit in illo nunc aeternitatis, id est, divinitatis, taliter scilicet, ut amore Jesu Christi, de corde puro, conscientia bona, et fide non ficta teipsum deseras, et totum te Deo in omni tribulatione et eventu totaliter plene committas, ejusque voluntati et beneplacito parere semper et patienter affectes.
Quod ut fiat, necesse est ut frequenter ad cor redeas, et in eo persistas, et ab omnibus, quantum possibile est, teipsum absolvas: mentis oculum semper in puritate et tranquillitate custodias: intellectum a phantasmatibus et formis rerum infirmarum praeserves: voluntatis affectum a curis terrenorum penitus absolvas, et summo vero bono amore fervido radicitus inhaereas: memoriam quoque jugiter habeas sursum elevatum, et in ipso eodem vero summo bono ac solo essentiali et increato firmiter stabilitam: ita dumtaxat, ut tota anima cum omnibus potentiis et viribus suis in Deum recollecta, unus fiat spiritus cum eo, in quo summa perfectio viae consistere cognoscitur.
Haec vero unitas spiritus et amoris est, quo homo omnibus votis supernae et aeternae voluntati conformis efficitur, ut sit per gratiam, quod Deus est per naturam.
Interea animadvertendum, quod in eo ipso momento, quo quis suam Dei auxilio potest vincere voluntatem, id est, inordinatum amorem aut zelum a seipso abjicere, sic scilicet, ut Domino Deo de omni sua necessitate audeat plane totaliter confidere, hoc ipso facto in tantum Deo complacet, ut suam ei gratiam largiatur, et per ipsam gratiam veram sentiat charitatem et dilectionem, omnem ambiguitatem et timorem expellentem, in Deoque confidenter sperantem. Itaque nihil beatius esse potest, quam omnia in illo ponere, in quo nullus est defectus.
Proinde quamdiu stas in te, et non stas, projice te totum in Deum secure, et suscipiet te, sanabit et salvabit te. Haec si continue intra te veraciter revolveris, plus tibi ad beatam vitam conferent, quam omnes divitiae, deliciae, honores, insuper et omnis sapientia et scientia hujus saeculi fallacis, et corruptabilis mundi et vitae, etiamsi in his excelleres omnes qui umquam fuerunt.
Quod adhaerere debet homo devotus Deo, nudato intellectu et affectu.
Et quia quanto magis te nudaveris a phantasmatibus et implicationibus exterioribus mundanis et sensibilibus, tanto magis anima tua recuperabit vires et interiores sensus suos, ut sapiant ei quae sursum sunt. Disce ergo abstinere a phantasmatibus et imaginibus rerum corporalium, quia super omnia placet Deo mens nuda ab hujusmodi formis et speciebus, cujus etiam deliciae sunt esse cum filiis hominum, videlicet qui a talibus occupationibus et distractionibus et passionibus tranquilla, pura et simplici mente sibi intendunt, vacant et adhaerent. Alioquin si in talibus memoria, imaginatio et cogitatio tua saepe vacat, necesse est, vel rebus novis, vel reliquiis antiquorum deliniri, vel secundum alia objecta varie qualificari. Unde Spiritus sanctus aufert se a cogitationibus quae sunt sine intellectu.
Verus itaque Jesu Christi amator sic debet esse unitus intellectu per bonam voluntatem divinae voluntati et bonitati, et nudus ab omnibus phantasmatibus et passionibus, ut non advertat si derideatur, diligatur, vel quidquid sibi inferatur. Voluntas namque bona omnia complet, super omnia est. Unde si voluntas adsit bona, et Deo in intellectu pure conformis et unita fuerit, non nocet si caro et sensualitas et exterior homo moveatur ad malum, et torpeat ad bonum, aut etiam si interior homo torpet devotionem affectare, sed tantum fide et bona voluntate adhaerere debet Deo in intellectu nude. Et hoc facit, si omnem imperfectionem et nihileitatem suam animadvertat, et cognoscat bonum suum in solo Creatore consistere, et cum suis potentiis et viribus se ac cunctas creaturas relinquit, atque ex toto et totum se in Creatorem suum immergit, ita quod omnes operationes suas dirigit pure ex toto in Dominum Deum suum, nec extra eum quidquam quaerit, in quo percipit invenisse omne bonum, et omnem felicitatem perfectionis. Et sic transformatur quodammodo in Deum, quod nec cogitare, nec intelligere, nec amare, nec memorare potest, nisi Deum pariter et de Deo: creaturas autem alias et seipsum non videt, nisi tantum in Deo, nec diligit nisi solum Deum, nec memoratur de eis vel de se, nisi in Deo.
Haec vero cognitio veritatis semper facit animam humilem, seipsam, non alium judicantem: sed econtra mundana sapientia facit animam superbam, vanam, turgidam, et vento inflatam. Sit itaque haec spiritualis et fundamentalis doctrina, quod accedens ad Dei notitiam, servitium et familiaritatem, et si vis Deum veraciter possidere, necesse est quod cor tuum denudes omni amore sensibili, non tantum cujuscumque creaturae, ut simplici ac toto corde, secundum omne tuum posse, tendas in Dominum Deum tuum creatorem, libere, absque omni duplicitate, cura et sollicitudine, plena fiducia in sola ejus providentia de omnibus.
Qualiter cor sit recolligendum intra se?
Praeterea, sicut dicitur in libro de Spiritu et anima, ascendere ad Deum, hoc est intrare in seipsum. Qui enim interius intrans, et intrinsecus penetrans seipsum transcendit, ille veraciter ad Deum ascendit. Ab hujus ergo mundi distractionibus cor nostrum colligamus, et ad interiora gaudia revocemus, ut aliquando in divinae contemplationis lumine hoc figere valeamus. Nam haec est vita et requies cordis nostri, cum in Dei amore per desiderium figitur, et ejus consolatione suaviter reficitur.
Sed quod in hujus rei experimentali degustatione multipliciter impedimur, et nequaquam ad ipsum pertingere sufficiamus, ratio in promptu est, quia mens humana sollicitudinibus distracta, non intrat se per memoriam, phantasmatibus obumbrata, non redit ad se per intellectum, concupiscentiis illecta, ad seipsam nequaquam revertitur per desiderium suavitatis internae et laetitiae spiritualis: ita totaliter in his sensibilibus et praesentibus jacens, non potest ad se tamquam ad imaginem Dei intrare.
Oportet ergo et necesse est, ut cum humilitatis reverentia ac fiducia nimia mens elevet se supra se et omne creatum per abnegationem omnium, et ut dicat intra se: Quem ex omnibus, et prae omnibus, et super omnia quaero, diligo, appeto, et desidero, non est sensibilis neque imaginabilis, sed super omne sensibile et intelligibile: nullo umquam sensu est perceptibilis, sed pleno desiderio totus desiderabilis: non insuper est figurabilis, sed intimo affectu perfectissime appetibilis: non est aestimabilis, sed mundo corde totus affectibilis, quia super omnia amabilis et delectabilis, infinitaeque bonitatis et perfectionis. Et tunc fertur in mentis caliginem, et altius intra se elevatur, et profundius ingreditur.
Et hic modus ascendendi usque ad aenigmaticum contuitum sanctissimae Trinitatis in unitate, unitatis in Trinitate, in Jesu Christo, tanto est ardentior, quanto vis ascendens illi est intimior: et tanto fructuosior, quanto affectu proximior. Quippe in spiritualibus illa sunt superiora quae intimiora, quoad experientias spirituales.
Quapropter numquam desistas, numquam quiescas, donec futurae illius plenitudinis aliquas (ut ita dicam) arrhas seu experientias degustes, et donec divinae suavitatis dulcedinem per quantulascumque primitias obtineas, et in odorem ipsius post eam currere non desinas, donec videas Deum deorum in Sion. In spirituali enim profectu, et cum Dei intra te unione et adhaesionae, non quiescas, nec retrocedas, donec assecutus fueris quod intendis.
Exemplum hujus accipe in simili ab ascendentibus montem naturalem. Si enim spiritus noster, in his quae deorsum transeunt, se per cupidinem immerserit, statim per infinitas distractiones et itinera obliqua rapitur, et a se quodammodo divisus dissipatur, et quasi in tot spargitur, quot ea sunt quae per desideria concupiscit. Hinc motus sine stabilitate, cursus sine perventione, labor sine requie. Si vero cor et spiritus noster ab hac infimorum infinita distractione, quae deorsum est, per desiderium et amorem se traxerit, et haec infima deferens paulatim se intra se in unum immutabile sufficiens bonum colligens, secum esse didicerit, et ei inseperabiliter quodam affectu inhaeserit, tanto amplius in unum colligitur et fortificatur, quanto magis agnitione et desiderio sursum elevatur, et in ipso vero summo bono intra se habituatur, donec tandem omnino immutabilis fiat, et ad illam veram vitam, quae ipse Dominus Deus est, immutabiliter perveniat: ut perpetuo, sine omni mutabilitatis et temporis vicissitudine, requiescat jam in illo intrinseco, et quieto, ac secreto divinitatis manerio, perfecte collocatus intra se in Christo Jesu, qui est via ad se venientibus, veritas, et vita.
Quomodo in quolibet eventu homo devotus se debeat Deo committere?
Credo jam et arbitror, quod ex huiusque deductis cognoscas, quod quanto magis magisque te nudaveris a phantasmatibus, et omnibus rebus mundialibus et creatis, ac per bonam voluntatem intellectu Deo unitus fueris, tanto magis ad statum innocentiae et perfectionis appropinquas. Quo quid melius? quidve felicius ac jucundius? Super omnia ergo valet, ut teneas mentem nudam sine phantasmatibus et imaginibus, et a quibuscumque implicationibus, ut nec de mundo, nec de amicis, nec de prosperis, nec de adversis, praesentibus, praeteritis, vel futuris, in te nec in aliis, nec etiam nimis de propriis peccatis solliciteris: sed cum quadam puritatis simplicitate te esse cum Deo extra mundum nude cogita, ac si anima tua jam esset in aeternitate extra corpus separata, utique non tractaret saecularia, nec curaret de statu mundi, nec de pace, nec de guerra nec de sereno, nec de pluvia, et plane nec de aliquo hujus saeculi: sed soli Deo conformiter totaliter intenderet, vacaret, et inhaereret. Sic suo modo vel nunc relinque corpus tuum, et omnia praesentia et futura creata, et defige aciem mentis ac spiritus tui fixe, secundum omne tuum posse, nude et expedite, in illud increatum lumen. Et sic ab omnibus phantasmatibus et involutionibus ac obnubilationibus depuratus sit spiritus tuus, tamquam Angelus corpori alligatus, qui per operationem carnis non impeditur, nec cogitationibus vanis ac vagis implicatur.
Fortificet ergo se spiritus contra quascumque tentationes, vexationes, injurias, ut aequanimiter inconcusse in utraque fortuna perseveret in Deo. Et cum adest turbatio, aut acedia, vel mentis confusio, non propterea insolescas, aut pusillanimis sis, nec propter hoc curras ad orationes vocales, aut alias consolationes: sed hoc solum ut resuscites te per voluntatem bonam in intellectu, ut adhaereas Deo mente, velit nolit sensualitas corporis.
Devota namque anima sic debet esse cum Deo unita, et suam voluntatem divinae voluntati tam conformem habere et facere, quod se cum nulla creatura occupet, seu adhaereat, sicut dum non erat creata: ac si nihil sit praeter solum Deum, et ipsam animam. Et sic universa et singula aequanimiter de manu divinae providentiae secure et infaillibiliter accipiat, sustinens uniformiter in omnibus Dominum in patientia, tranquillitate, et silentio.
Qua de re nudare mentem ab omnibus phantasmatibus super omnia valet ad vitam spiritualem, ut sis per bonam voluntatem unitus Deo in intellectu et conformis.
Praeterea, nihil erit medium inter te et Deum: quod sic patet, quia nec res aliqua ab extra erit medium, cum per votum voluntariae paupertatis ablata sit omnis rei possessio usque ad ultimum, et per castitatis votum corpus, et per obedientiam voluntas et ipsa anima: et sic quodammodo nihil relinquitur, quod mediat inter te et Deum. Quod autem religiosus sis, probat professio ipsa, status tuus, et nunc habitus tuus, et tonsura, et similia hujusmodi: sed an fictus, an verus religiosus sis, tu videris.
Animadverte ergo, quam graviter degeneres et pecces in Dominum Deum tuum, et in omnem ejus justitiam, si secus egeris, et creaturae potius quam Creatori ipsi voluntate et amore inhaeseris, creaturam praeponens Creatori.
Contemplatio in Deo, quatenus omnibus aliis exercitiis est praeponenda.
Et quia omnia citra Deum sunt effectus et opus ipsius Creatoris, habentia posse et esse, et quidquid sunt et possunt, limitatum, et ut ex nihilo producta nihilitatibus circumdata, et ex se ad nihilum tendentia, necessario momentis singularis suum existere, conservari, operari, et si quid in eis est, et sic per omnia ab ipso summo opifice Deo recipimur, tamquam vere ex seipsis sibi et aliis insufficientia, ad cujus operationem sunt, sicut nihil ad aliquid, finitum ad infinitum. Quapropter in solo eo, et circa eum, et propter eum, et in eum sit omnis recta nostra contemplatio, vita et operatio: qui etiam uno voluntatis nutu posset et sciret in infinitum omnibus modo creatis perfectiora producere.
Nulla ergo, sive secundum intellectum, sive secundum affectum, contemplatio et amoris fruitio utilior, perfectior, et felicior, quam in ipso Deo creatore summo et vero bono, a quo, in quo, per quem, et ad quem omnia: sibi et omnibus sufficiens est in infinitum, qui omnium in se continet perfectiones simplicissime ab aeterno, in quo nihil quod non sit ipse: apud quem, et per quem, omnium instabilium stant causae: in quo omnium mutabilium immutabiles manent origines, necnon omnium rationabilium, irrationabiliumque, atque temporalium in eo sempiternae vivunt rationes: qui omnia complet, universa singulaque se toto essentialiter implet: cuique rei intimior est et praesentialior per essentiam, quam res sibiipsi: in quo omnia simul sunt unita, et in eo sempiterne vivunt.
Praeterea, si ex infirmitate, aut inusitatione intellectus, quis magis tenetur in creaturis contemplari, tunc haec optima, vera, et fructuosa contemplatio videtur homini mortali possibilis, ut saltem in cunctis suis contemplationibus et meditationibus, sive circa creaturas, sive circa Creatorem fiunt, consurgat delectatio in ipso Creatore Deo uno et trino intra se, ut inardescat ignis divini amoris, et verae vitae in se, et in aliis, ut meritum felicitatis aeternae vitae.
Animadvertenda est etiam in hoc differentia inter contemplationem Catholicorum fidelium, et Philosophorum gentilium: quia contemplatio Philosophorum est propter perfectionem contemplantis, et ideo sistit in intellectu, et ita finis eorum in hoc est cognitio intellectus. Sed contemplatio Sanctorum, quae est Catholicorum, est propter amorem ipsius, scilicet contemplati Dei: idcirco non sistit in fine ultimo in intellectu per cognitionem, sed transit ad affectum per amorem. Unde Sancti in contemplatione sua habent amorem Dei tamquam principaliter intentum, quia felicius est etiam Dominum Jesum Christum cognoscere, et habere spiritualiter per gratiam, quam sine gratia corporaliter, vel etiam essentialiter.
Porro dum anima ab omnibus abstrahitur, et in seipsam reflectitur, contemplationis oculus dilatatur, et se scalam erigit, per quam transeat ad contemplandum Deum. Ex qua contemplatione anima inardescit ab bona coelestia et divina, et ad aeterna, et omnia temporalia a longe prospicit tamquam nihil sint. Unde quando in Deum procedimus per viam remotionis, primo negamus ab eo omnia corporalia et sensibilia et imaginabilia, secundo etiam intelligibilia, ad ultimum, hoc ipsum esse secundum quod in creaturis remanet. Sic quantum ad statum viae pertinet, optime Deo conjungimur, secundum Dionysium. Et haec caligo est, quam Deus inhabitare dicitur, quam Moyses intravit, ac per hanc ad lucem inaccessibilem. Verum non prius quod spiritale est, sed quod animale: ideo consueto ordine procedendum est a labore actionis ad quietum contemplationis, a virtutibus moralibus ad theoricas et speculativas.
Denique, o anima mea, quid occuparis circa plurima supervacue, et semper in his eges? Intende et ama hoc unum optimum bonum, in quo omne bonum, et sufficit. Infelix ergo qui omnia scit praeter ipsum et habet, ipsum autem nescit. Et si haec omnia et ipsum sciat, non propter hoc, sed propter ipsum beatior. Unde, Joannis, xvii,3: Haec est vita aeterna: ut cognoscant te, etc. Et Propheta: Satiabor cum apparuerit gloria tua.
Actualis devotio et sensibilis non tantum curanda est, sicut voluntate Deo adhaerere.
Praeterea, non multum cures actualem devotionem, aut sensibilem dulcedinem, vel lacrymas, sed tantum per bonam voluntatem in intellectu sis mente cum Deo intra te unitus. Quippe super omnia placet Deo mens nuda a phantasmatibus, id est, imaginibus, speciebus, ac similitudinibus rerum creatarum. Decet namque monachum esse alienum ab omni creatura, ut soli Deo intra se nude et expedite intendat, vacet, et adhaereat.
Quamobrem abneges temetipsum, ut nude sequaris Christum Dominum Deum tuum, qui vere pauper, obediens, castus, humiliatus est, et passus: in cujus etiam vita et morte multi scandalizati fuerunt, ut liquet ex decursu Evangelii.
Praeterea, anima separata a corpore non advertit quomodo aut quid agatur de suo corpore derelicto, sive comburatur, sive suspendatur, sive maledicatur, et nihil propter has injurias corpori illatas contristatur, sed solum cogitat illud nunc aeternitatis, et illud unum quod dicit Dominus in Evangelio necessarium. Sic et tu te habeas ad corpus tuum, quasi jam non sis in corpore, et cogita semper de aeternitate animae tuae in Deo, et dirige sedulo cogitatum tuum in illud unum de quo Christus dixit: Porro unum est necessarium: et senties ex hoc magnam gratiam, ad mentis nuditatem et cordis simplificationem acquirendam.
Verumtamen istud unum est tibi praesentissimum, si te nudaveris a phantasmatibus, et quibuscumque aliis implicationibus, moxque senties sic esse, videlicet te nuda et expedita mente vacare et adhaerere Deo: et sic eris invictus etiam in omnibus qualitercumque inferri possunt, sicut et sancti Martyres, Patres et electi, beatique omnes: qui, despectis omnibus, solum cogitabant animae securitatem et aeternitatem in Deo: et ita armati intus, et per bonam voluntatem Deo uniti, omnia mundi spreverunt, ac si omnino anima jam divisa esset a corpore.
Ex his ergo perpende, quantum potest bona voluntas cum Deo unita, imo per illam animae impressionem in Deo, ut per ejus a carne virtualem et spiritualem divisionem, anima quodammodo respiciat a longe hominem exteriorem suum tamquam non suum; et sic vilipendit omnia quae inferuntur sibi vel carni suae, ac si fierent alteri, vel non homini. Qui enim adhaeret Domino, unus spiritus est, scilicet cum eo. Numquam ergo audeas omnino coram Domino Deo tuo intra te aliquid cogitare, vel imaginari, quod coram hominibus erubesceres vel audiri, vel videri, propter Dei reverentiam principalem.
Est etiam hoc justum, omnem tuum cogitatum et cogitationem ad solum Deum erigere: eumque, tamquam nihil aliud praeter ipsum sit, sola mentis acie intueri, sicque inhaerendo frui, quod est perfecta inchoatio vitae futurae.
Qualiter tentationibus sit resistendum, et tribulationes qualiter sustinendae?
Proinde nemo accedens ad Deum vero et integro corde est, quin vexationibus et tentationibus probetur.
Idcirco in omnibus tentationibus vel hoc observetur, ut si sentiatur, non consentiatur, et patienter ac aequanimiter cum humilitate et longanimitate portetur. Si vero blasphemiae sint et turpissimae, hoc omnino firmiter teneas, quod nihil melius aut verius contra easdem facere potes, quam omnino hujusmodi phantasias pro nihilo reputare: quamquam blasphemiae nequissimae et foedissimae et horribiles sint, solum non cura eas, sed pro nihilo reputa et contemne, et tibi non imputa, nec velis tibi super hujusmodi conscientiam formare. Fugiet procul dubio inimicus, si eum sic et suas factiones contempseris. Superbus enim est valde, non patitur se contemni et sperni. Omnino ergo talia penitus non curare, summum est remedium, sicut de muscis volantibus coram oculis contra voluntatem.
Provideat ergo servus Jesu Christi, tam facile non importune fugere a facie Domini, et hinc inde indignari, murmurare, et querulari super unius muscae vexatione, videlicet levis tentationis, suspicionis, tristitiae, et detractionis, insufficientiae, et cujuscumque adversitatis, cum sola manu bonae voluntatis in Deum erectae possunt omnia haec fugari. Nempe per bonam voluntatem habet homo Deum in defensorem, sanctos Angelos custodes et protectores. Insuper et per bonam voluntatem omnis tentatio superatur, sicut musca manu de calvitie capitis fugatur.
Pax ergo hominibus bonae voluntatis. Proinde ergo nec aliquid ditius offertur Deo bona voluntate. Quippe bona voluntas in anima, est origo omnium bonorum, et omnium mater virtutum: quam qui habere incipit, secure habet quidquid ei ad bene vivendum opus est. Si ergo volueris bonum, et non potes, factum Deus compensat.
Igitur secundum hoc aeterna lex incommutalibili stabilitate firmavit, ut in voluntate meritum sit: in beatitudine aut in miseria, praemium atque supplicium. Dilectio enim est magna voluntas Deo serviendi, dulcis affectus Deo placendi, ferventissimum desiderium Deo fruendi. Demum, tentari non est peccatum, sed materia exercendae virtutis, ut homo ad multa bona proficiat tentatione, cum tota vita hominis super terram tentatio censeatur.
De amore Dei, quam efficax sit.
Enimvero omnia supradicta, et quaecumque saluti necessaria, non melius, nec propinquius, nec salubrius perfici possunt, nisi per amorem: per quem suppleri potest omnis necessarii ad salutem indigentia, et in eo habetur omnis boni abundantia, nec deest summi desiderii praesentia. Quippe solus amor est, quo convertimur ad Deum, transformamur in Deum, adhaeremus Deo, unimur Deo, ut simus unus spiritus cum eo, et beatificemur hic in gratia, et ibi in gloria, ab eo, et per eum. Amor enim ipse non quiescit, nisi in amato, quod fit cum obtinet ipsum possessione plenaria atque pacifica. Nempe amor ipse, qui et charitas, est via Dei ad homines, et via hominis ad Deum: et mansionem Deus habere non potest, ubi charitas non est. Si igitur charitatem habemus, Deum habemus, quia Deus charitas est. Proinde nihil amore acutius, nihil subtilius aut penetrabilius: nec quiescit, donec naturaliter totam amabilis penetraverit virtutem et profunditatem ac totalitatem, et unum se vult facere cum amato, et si fieri potest, ut hoc idem ipse sit quod amatum. Et ita nullum patitur mediam inter se et objectum dilectum quod amat, quod est Deus, sed vehementer tendit in eum: et ideo numquam quiescit, donec omnia transeat, et ad ipsum in ipsum veniat.
Est enim amor ipse virtutis unitivae et transformativae, transformans amantem in amatum, et econtra, ut sit unum amatorum in altero, et e converso, in quantum intimius potest. Quod liquet primo quantum ad vires apprehensivas, qualiter amatum sit in amante: videlicet in quantum dulciter et delectabiliter revocatur in apprehensione amantis: et e regione, prout scilicet amans nititur singula quae ad amatum pertinent, non superficialiter, sed intrinsecus discernere, et quasi ad interiora ejus ingredi. Sed quantum ad vires appetitivas et affectivas, amatum dicitur in amante, prout videlicet est in affectuosa ejus complacentia, et in jucunda ejus delectatione interius radicata: e converso, amans est in amato, toto desiderio et conformitate secundum idem velle et nolle, et in eodem gaudere et tristari, tamquam idem ipse. Trahit enim amor (quia fortis est ut mors dilectio) amantem extra se, et collocat eum in amato, faciens ei intimissime inhaerere. Plus enim est anima ubi amat, quam ubi animat: quia sic est in amato secundum propriam naturam, rationem, et voluntatem: sed in eo quod animat, tantum est secundum quod est forma: quod etiam brutis convenit.
Non est ergo aliud quod nos ab exterioribus sensibilibus intra nos, et exinde in Jesu Christi intima et divina trahit, quam amor Christi, quam desiderium dulcedinis Christi, ad sentiendum, percipiendum, et degustandum praesentiam divinitatis Christi. Non itaque aliud est quam amoris vis, quae etiam animam de terris ad fastigia coeli celsa perducit. Nec ad summam beatitudinem quis pervenire potest, nisi amore et desiderio provocante. Ipse etiam amor est vita animae, vestis nuptialis, et perfectio ipsius, in quo omnis lex et Prophetae, et Domini edictum pendet. Under Apostolus ad Romanos: Plenitudo legis est dilectio. Et prima ad Timotheum: Finis praecepti est charitas.
Orationis qualitas et utilitas: quomodo cor sit recolligendum intra se?
Praeterea, cum ad haec et ad quaecumque alia bona omnino simus ex nobis insufficientes, nec aliquid de nobis ipsi Domino Deo (a quo solo omne bonum) exhibere possumus, quod non sit prius suum, solo uno excepto, quod superest, quemadmodum ipse per se benedicto suo ore etiam et exemplo nos instruere dignatus est, ut videlicet in omni casu et eventu ad ipsam orationem recurramus, sicut rei, miseri, pauperes, mendici, infirmi, inopes, subditi, servi, et filii, ac totaliter in nobis ipsis desolati, humiliata mentis prostratione, in timore et amore, recollecte et composite, maturo, vero, nudoque affectu erubescentiae cum magnitudine desiderii et ardore, necnon in gemitu cordis, et simplicitate et sinceritate mentis, supplicemus et exponamus ipsi plena cum fiducia undique nobis imminentia pericula; ita dumtaxat, ut expedite, secure, et nude nos ei totaliter usque ad ultimum videlicet committamus, et offereamus, tamquam vere et per omnia sui, nihil nobisipsis reservantes, ut impleatur in nobis illud beati patris Isaac, qui loquitur de hac ipsa oratione, dicens: 'Tunc erimus unum in Deo, et Dominus Deus erit in nobis omnia in omnibus et solus, quando illa sua perfecta dilectio, qua prior ille nos dilexit, in nostri quoque cordis transierit affectum.' Quod ita fiet, cum nobis omnis amor, omne desiderium, omne studium, omnis conatus, denique omnis cogitatio nostra, omneque quod videmus, loquimur, quodque speramus, Deus erit, illaque unitas quae nunc est Patris cum Filio, et Filii cum Patre, in nostrum fuerit sensum mentemque transfusa: ut quemadmodum ille nos sincera et pura atque indissolubili charitate diligit, nos quoque ei perpetua et inseparabili dilectione jungamur: ita scilicet eidem copulati, ut quidquid speramus, quidquid intelligimus, quidquid loquimur et oramus, Deus sit.
Haec ergo intentio, hic conatus, et finis spiritualis hominis esse debet, ut imaginem futurae beatitudinis in hoc corruptibili corpore possidere mereatur, et quodammodo arrham illius coelestis beatitudinis et conversationis et gloriae incipiat in hoc saeculo praegustare. Hic, inquam, finis totius perfectionis est, ut eo usque extenuata mens ab omni situ carnali, ad spiritualia quotidie sublimetur, donec omnis conversatio, omnisque voluntas cordis, una et jugis efficiatur oratio. Cumque ita mens, deposita faece terrena, ad Deum, in quo solo semper defixa debet esse intentio spiritualis hominis, respiraverit (cui ab illo summo bono vel parva separatio, mors praesens ac perniciosissimus interitus est credendus) praemissaque fuerit tranquillitate fundata, vel ab omnium carnalium passionum nexibus absoluta, et illi uni summoque bono tenacissima adhaesit intentione, Apostolicum illud implebit: Sine intermissione orate. Et: Orate in omni loco, levantes puras manus, sine ira et disceptatione. Haec enim puritate (si dici potest) sensu mentis absorpto, ac de terreno situ ad spiritualem sive angelicam similitudinem transformato, quidquid in se receperit, quidquid tractaverit, quidquid egerit, purissima atque sincerissima oratio erit.
Haec proinde si continuaveris indisrupte, quemadmodum usque ab initio disseruimus, erit tibi in tua introversione et recollectione jam facile ac promptum contemplari ac frui, sicut vivere in natura.
Conscientiae attestatio in omni judicio requirenda est.
Demum ad spiritualem mentis perfectionem, puritatem, et tranquillitatem in Deo consequendam, non mediocriter ad hoc proficere videtur, ut in omni quod de nobis dicitur, sentitur, et agitur, semper tacite ad interiora mentis arcana recurramus, et inibi ab omnibus alio abstracti, et intra nos totaliter recollecti, statuamus nos in cognitionem veritatis ante nos, et utique inveniemus atque videbimus penitus nihil proficere nobis, sed plurimum obesse, si laudati vel honorati ab extra fuerimus, et ab intra in veritatis cognitione de nobis culpabiles et rei existimus. Et sicut tunc nihil prodest, si quempiam ab extra homines laudant, et conscientia ab intra accusat: ita e regione nihil obest, si ab extra quis contemptus, vituperatus, et persecutus fuerit, ab intra tantum innocens, irreprehensibilis, et innoxius existat: imo quam plurimum super haec cum patientia, et silentio, et quiete, non immerito in Domino gratulari habet: siquidem nulla nocebit adversitas, ubi non dominatur iniquitas. Et sicut nullum malum impunitum, ita nullum bonum irremuneratum. Neque cum hypocritis velimus mercedem et praemium exspectare, vel recipere ab hominibus: sed solum a Domino Deo, non in praesenti, sed in futuro, non transitorio in tempore, sed in aeternitate.
Liquet ergo, quod nec majus aliquid, nec melius, quam semper in omni tribulatione et eventu ire ad interiora mentis secreta, et ibi invocare ipsum Dominum Jesum Christum, adjutorem in tentationibus et tribulationibus, ac inibi humiliari in confessione peccati, laudare ipsum Deum et Patrem, corripientem et consolantem: insuper et omnia et singula, in se vel in aliis, prospera sive adversa, aequanimiter accipere, expedite et secure, de manu suae infalltbilis providentiae aut dispositionis ordinate.
Ex quibus sequitur etiam peccatorum remissio, amaritudinis expressio, collatio dulcedinis et securitatis, unfusio gratiae et misericordiae, attractio et corroboratio familiaritatis, atque abundans in ipso consolatio, firmaque adhaesio et unio. Sed nec velimus imitari eos, qui per hypocrisim, et more Pharisaico, seipsos carius et aliter videri, haberi et apparere ab extra coram hominibus satagunt, quam ab intra in veritate de se didicerunt: quod quidem extremae dementiae est, sic videlicet quaerere, appetere aut expetere laudem humanam vel gloriam a se vel ab aliis, cum nihilominus interius repletus sit illecebris et peccatis gravissimis. Et certe qui post hujusmodi vanissima currit, fugient ab eo praedicta bona, et dedecus incurret.
Semper ergo prae oculis tuis habeas mala tua, et inidoneitatem tuam, et cognosce te, ut humilieris, et tamquam peripsema indignissimum, vilissimum, abjectissimumque ab omnibus haberi non refugias propter gravissima peccata et maxima mala tua. Qua de re reputa te inter alios, ut scoriam inter aurum, zizaniam inter triticum, paleam inter grana, lupum inter oves, satan inter filios Dei. Sed nec velis revereri ab aliis, aliisque praeferri: imo potius toto corde et spiritu fuge virus hujus pestilentiae, venenum laudis, reputationem jactantiae et ostentationis, ne videlicet, juxta Prophetam, laudetur peccator in desideriis animae suae. Et, Isaiae, iii.12: Qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. Et Dominus, Lucae, vi.26: Vae cum benedixerint vobis homines.
Contemptus sui, qualiter causetur in homine, et quam utilis sit?
Proinde, quanto quis vilitatis suae cognitor est, tanto plus et limpidius divinae majestatis est inspector: et quanto aliquis propter Deum, veritatem et justitiam, sibiipsi in oculis suis est vilior, tanto in oculis Dei est pretiosior.
Quapropter studeamus toto desiderii conatu nos vilissimos reputare, et credere indignos omni beneficio, nobis displicere, soli Deo placere, ab aliis indignissimi et vilissimi reputari: insuper super tribulationibus, afflictionibus, et injuriis non moveri, nec super hujusmodi inferentes conturbari, nec cogitationibus contra eos involvi, vel indignari, sed aequo animo credere velis, te cunctis injuriis, vilipensionibus, flagellis, et derelictionibus esse dignum.
Nam re vera, qui vere secundum Deum poenitet et luget, ille ab omnibus honorari ac diligi abhorret, nec subterfugit nec renuit se quodammodo odiri, conculcari, despici, usque in finem, ut vere humilietur, et puro corde soli Domino Deo sincere adhaereat.
Verumtamen ad Dominum Deum solum diligendum, et seipsum super omnia abhorrendum, et ab aliis appetere vilipendi, non requiritur labor extrinsecus, nec corporis valetudo, sed potius solitudo corporis, labor cordis, et quies mentis, ut scilicet labore cordis, et affectione mentis intimae surgat, et corporaliter se ab illis infimis evellat, et sic ad coelestia et divina surgat et ascendat.
Nempe hoc facientes, mutamus nos in Deum: et praecipue tunc fit, quando ex corde eligimus, sine judicio, damnatione et contemptu proximi, nos ut peripsema et opprobrium ab omnibus aestimari, imo ab omnibus tamquam lutum foedum abhorreri, quam quibuscumque deliciis abundare, vel ab hominibus honorari aut elevari, seu qualicumque corporali et transitoria sospitate vel commodo perfrui, nec aliam praesentis hujus mortalitatis et corporalis vitae consolationem desiderare, quam nostras offensiones, culpas, et peccata sine intermissione lugere, deplangere, et plorare, perfecte nos vilipendere et annihilare, et de die in diem ab aliis magis magisque viliores haberi, et in omni vilitate indigni in nostris oculis quotidie fieri, ut soli Deo placeamus, eumque solum diligamus, sicque ei adhaereamus: nec circa aliquid velimus affici, nisi solum circa ipsum Dominum Jesum Christum, qui solus jaceat in nostro affectu: nec de ullo solicitari et curare, nisi de ipso in cujus ditione et providentia universa et singula currunt et subsistunt.
Non ergo tuum erit amodo deliciari, sed vere toto corde lugere. Quamobrem, si non luges, propter hoc luge: si vero luges, propter hoc magis lamentare, quia doloris causam tibi superinduxisti, propter tuas offensiones maximas et peccata infinita. Sicut ergo non sollicitudinem gerit super speculatorum dispositionem, qui sententiam suscipit condemnatus, sic qui lamentatur, et efficaciter luget, neque deliciis, neque irae, aut gloriae, vel indignationi, vel hujusmodi aliquando attendat. Et sicut alia civium, alia sunt damnatorum habitacula, ita lugentium, et habentium ad poenam obligantia delicta, statio et institutio ab innoxiis et non obligatis aliena penitus debet esse et remota. Alioquin non esset differentia rei obnoxii et innocentis, in compensatione et satisfactionis poena, quae tamen magna erat in praevaricationis culpa, et liberior esset injustitia, quam innocentia.
Omnia ergo abneganda, omnia contemnenda, omnia excutienda et vitanda, ut plena fide bonum luctui poenitentiae jaciatur fundamentum. Igitur in veritate Jesum Christum diligens, et post eum lugens, et eum in corde et in corpore portans, in veritate dolorem de suis peccatis et offensionibus habens, in veritate futurum regnum percipere inquirens, necnon in vera fide memoriam tormentorum et judicii aeterni possidens, et sui exitus timorem et memoriam firmiter perfecteque reassumens, non ulterius conabitur, nec curabit, nec sollicitus erit de aliquo alio. Propter quod qui ad beatam impassibilitatem et ad Deum currere festinat, omni die in qua non maledicitur, et contemnitur, se multum damnum arbitretur sustinuisse. Impassibilitas autem est, a vitiis et passionibus libertas, cordis munditia, et virtutum ornatus. Aestima igitur te jam mortuum, quem non ambigis de necessitate moriturum. Et postremum argumentum omnium cogitationum, locutionum, operum tuorum, an secundum Deum sint, sit tibi indicium hoc, videlicet si his magis humilis, et intra te, et in Deo plus recollectus et confortatus fueris. Si autem aliter in te repereris, suspectum tibi sit, ne non sit secundum Deum, nec sibi acceptum, nec tibi proficuum.
Providentia Dei, qualiter ad omnia se extendat?
Verumtamen, ut juxta praefata, sine impedimento, expedite, secure et nude in Dominum Deum nostrum libere et tranquille feramur, conjungamur et uniamur, eique firmiter adhaereamus, aequanimiter in prosperis et adversis, in vita sive in morte, opus est ut cuncta et singula indiscussae suae infallibili providentiae indubie committamus et certissime.
Nec mirum, cum ipse solus sit qui omnibus dat esse, posse, et operari, id est, substantiam, virtutem, et operationem, speciem, modum, et ordinem in numero, pondere, et mensura. Praesertim cum sicut opus artis praesupponit opus naturae, ita opus naturae praesupponit opus Dei creantis, conservantis, ordinantis, et administrantis: eo quod ipsius solius sit infinita potentia, sapientia, bonitas, et essentialis misericordia, justitia, et veritas, charitasque, immutabilis aeternitas et immensitas.
Nulla ergo res potest propria virtute subsistere, nec agere, nisi agat in virtute ipsius Dei, scilicet primi moventis, primi principii, qui est causa omnis actionis, et operatur in omni agente. Quippe quantum ad rationem ordinis pertinet, Deus immediate omnibus providet, et usque ad ultima singularia. Nihil igitur a maximo usque ad minimum sempiternam Dei providentiam effugit, nec declinat etiam, sive in voluntariis, sive in causalibus, sive in fortuitis nec de se intentis. Sed nec aliquid Deus facere potest, quin sub ordinem suae providentiae cadat, sicut non potest facere aliquid, quod ejus operationi non subdatur.
Extendit igitur se providentia divina ad omnia et singula, etiam usque ad hominum cogitata. Qua de re Scriptura, juxta illud primae Petri, v.7: Omnem solicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Et rursum Propheta: Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Et, Ecclesiastici, ii. 11 et 12: Respicite, filii, nationes hominum, et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est. Qui enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est? Et Dominus ait: Nolite solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus? Quidquid ergo, et quantumcumque magnum a Deo sperare possumus, erimus sine dubio accepturi, secundum illud Deuteronomii, xi.24: Omnis locus quem calcaverit pes vester, vester erit. Quia quantumcumque desiderare quis potuerit, tantum est accepturus: et quatenus fiduciae pedem porrexerit, eatenus possidebit. Unde Bernardus: 'Auctor omnium Deus tantae abundat visceribus pietatis, ut ad quantumcumque gratiam fiduciae simum extendere poterimus, tantum erimus sine dubio accepturi.' Unde, Marci, xi. 24: Omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
Porro, quanto haec fiducia in Deum fortiorest et instantior, et quanto in Deo cum humilitate et reverentia se violentius erigit, tanto securius, et abundantius, et citius, quod sperabat, impetrabit ac obtinebit.
At vero, si inter haec propter multitudinem et magnitudinem peccatorum fiducia in Deum se erigere tependo retardat, animadvertat qui hujusmodi est, quod omnia possibilia sunt apud Deum: et quod vult, necesse est quod fiat, et quod non vult, impossibile est ut fiat: et quod tam facile est ei tam innumerabilia peccata, quantumcumque enormia, remittere et delere, sicut unum peccatum. Et sicut peccator non potest, quantum in se est, ab innumerabilibus peccatis surgere, et se ab eis executere et absolvere, sic nec ab uno peccato. Non enim possumus non solum facere, sed nec cogitare bonum a nobis, quasi ex nobis, sed hoc ex Deo est.
Attamen utique multo periculosius est, pluribus irretitum esse peccatis, caeteris paribus, quam uno solo: quia nullum malum impunitum, et cuique peccato mortali debetur infinita poena, et hoc de rigore justitiae, eo quod quodlibet tale peccatum sit contra Deum, qui est actu infinitae reverentiae, dignitatis, et honorificentiae.
Praeterea, secundum Apostolum, cognovit Dominus qui sunt ejus: et impossibile est aliquem illorum perire, inter quoscumque anfractus et fluctus errorum, scandalorum, schismatum, persecutionum, haeresum, tribulationum, adversitatum, atque tentationum qualiumcumque, eo quod numerus electorum suorum, et terminus meritorum sit aeternaliter et immutabiliter ab eo praevisus, in tantum, ut etiam omnia bona et mala, propria et aliena, prospera et adversa eis cooperentur in bonum, nisi forte in hoc quod gloriosiores et probatiores appareant in adversis.
Secure ergo et expedite cuncta et singula committamus plena cum fiducia divinae providentiae, quae idcirco permittit mala qualiacumque qualitercumque fieri: et bonum est, et bene fit, ut sinat ea fieri: nec fierent nisi permitteret ea fieri: nec aliter nec plus fieri possunt, nisi in quantum permittit, quia scit, potest, et vult ea in melius convertere et disponere. Sicut enim ejus operatione omnia bona fiunt, sic ejus permissione omnia mala bona fiunt: ut certe ex hoc appareat ejus potentia, sapientia, clementia per reparatorem Christum, misericordia et justitia, virtus gratiae, et defectus naturae, pulchritudo universi, comparatione oppositorum, laus bonorum, reproborum malitia atque poena. Similiter in peccatore converso contritio, confessio, et poenitentia, mansuetudo Dei, pietas, et charitas, lausque ejus, et bonitas. Non tamen eis semper cedit in bonum, qui male agunt: sed ut communiter in periculum magnum, et maximum malum, privationis scilicet gratiae et gloriae, et incursionis culpae et poenae, nonnumquam etiam aeternae, a qua nos custodiat Jesus Christus. Amen.
No comments:
Post a Comment